{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.1","citation":"Augustine, Epistulae 199.1","ref":"199.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":280,"text":"Accepi litteras uenerationis tuae, quibus ualde salubriter exhortaris, ut saluatoris nostri diligatur et desideretur aduentus. facis hoc ut seruus bonus eiusdem patris familias auidus lucrorum domini tui et uolens habere plurimos socios dilectionis, qua ipse praecipue et perseueranter accenderis. intuentes igitur, quod commemorasti de apostolo, quia dominum dixit redditurum coronam iustitiae non tantum sibi sed et omnibus, qui diligunt manifestationem eius. ita recte uiuimus et in hoc saeculo tamquam peregrini agimus, cum se in hac dilectione cor nostrum proficienter extendit, siue citius sine tardius ueniat, quam putatur, cuius manifestatio fideli caritate diligitur et pio desideratur affectu. seruus quippe ille, qui dicit: Moram facit dominus meus et percutit conseruos suos, manducat et bibit cum ebriosis, non utique diligit manifestationem eius; ex moribus enim appai;et animus eius. quos mores licet breuiter ideo magister bonus curauit exprimere, id est superbiam atque luxuriam, ne, quod dicebat: Moram facit dominus meus, desiderio domini sui dicere crederetur, quo ardebat ille, qui dicebat: Sitiuit anima mea ad deum uiuum; quando ueniam et apparebo ante faciem dei? dicendo enim 'quando ueniam?' moras se perpeti moleste ferebat. quia, etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum uidetur. quo modo autem tardus est eius aduentus uel quo modo longe futurus est, cum ipsi apostoli tempore, quo adhuc erant in carne, dixerint: Nouissima hora est, quamuis a domino audierint: Non est uestrum scire tempora? hoc ergo nesciebant, quod nescimus et nos — quantum ad me attinet, dico, et eos, qui hoc mecum nesciunt —; et tamen, quibus dictum est: Non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate, diligebant eius manifestationem et dabant conseruis in tempore cibaria nec percutiebant eos dominando eis nec luxuriabantur cum amatoribus mundi dicentes: Moram facit dominus meus.","prev":{"citation":"Epistulae 198.7","label":"Letter 198","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/198.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/198.7"},"next":{"citation":"Epistulae 199.2","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.2"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}