{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.17","citation":"Augustine, Epistulae 199.17","ref":"199.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":187,"text":"Nouissima enim esse ista tempora multis rerum signis apparentibus, quae dominum praedixisse legimus, omnes, qui ea credimus, cernimus. sed et mille annorum tempus, si eorum finis esset saeculi finis, posset uniuersum dici nouissimum tempus uel etiam nouissimus dies, quia scriptum est: Mille anni ante oculos tuos tamquam dies unus, ut, quicquid per eosdem mille annos gereretur, nouissimo tempore uel nouissimo die diceretur geri. iterum enim dico, quod in hac causa saepe dicendum est: consideremus, ante quam multos annos dixerit beatus Iohannes euangelista: Nouissima hora est. nam si tunc essemus, hoc audito quando crederemus tot annos postea transituros ac non potius ipso adhuc Iohanne in corpore constituto dominum speraremus esse uenturum? neque enim dixit 'nouissimum tempus est' aut 'nouissimus annus' aut 'mensis' aut 'dies', sed: Nouissima hora est. et ecce ista hora quam longa est! nec tamen est ille mentitus, sed utique intellegendus est horam pro tempore posuisse. quod nonnulli sic accipiunt, ut sex annorum milia constituant uelut unum diem eumque in partes uelut horas duodecim partiantur. ut sic quingentos annos postremos hora uideatur habere postrema; in quibus annis iam Iohannes, inquiunt, loquebatur, quando nouissimam horam esse dicebat.","prev":{"citation":"Epistulae 199.16","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.16"},"next":{"citation":"Epistulae 199.18","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.18"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}