{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.26","citation":"Augustine, Epistulae 199.26","ref":"199.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":143,"text":"Cum itaque signa dicat, quae ad ista tria pertinent, id est ad excidium illius ciuitatis, ad aduentum eius in corpore suo, quod est ecclesia, ad aduentum eius in capite ecclesiae, quod est ipse, quid eorum signorum ad quid horum trium referendum sit, diligenti consideratione cernendum est, ne forte, quod pertinet ad euersionem Hierusalem, ad finem saeculi referendum putemus aut e contrario, quod ad finem saeculi pertinet, adfirmemus ad ciuitatis illius excidium pertinere aut, quod pertinet ad eius aduentum in corpore suo, quod est ecclesia, dicamus pertinere ad eius aduentum nouissimum in corpore suo, quod est caput ecclesiae, aut rursus, quod pertinet ad aduentum eius nouissimum per se ipsum, ad eum pertinere adseueremus aduentum, qui est per ecclesiam. in quibus omnibus sunt quaedam manifesta, quaedam uero sic obscura, ut uel laboriosum sit ea diiudicare uel temerarium, quam diu non intelleguntur, de his aliquid definire.","prev":{"citation":"Epistulae 199.25","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.25"},"next":{"citation":"Epistulae 199.27","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.27"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}