{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.28","citation":"Augustine, Epistulae 199.28","ref":"199.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":305,"text":"Unde autem ad hoc uentum est, Matthaeus ita scribit: Cum ergo uideritis abominationem desolationis, quae dicta est a Danihele propheta, stantem in loco sancto, quilegit, intellegat. tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes et, qui in tecto. non descendat tollere aliquid de domo sua et, qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam. uae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et cetera; Marcus uero ita: Cum autem uideritis abominationem desolationis stantem. ubi non debet, qui legit, intellegat. tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes et, qui super tectum, ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo sua, et, qui in agro erit, non reuertatur retro tollere uestimentum suum. uae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et reliqua. Lucas uero, ut ostenderetur tunc factam fuisse abominationem desolationis, quae a Danihele praedicta est, quando expugnata est Hierusalem, haec eodem loco domini uerba commemorat: Cum autem uideritis circum dari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius. apparet itaque tunc ibi positam desolationis abominationem, de qua duo illi euangelistae locuti sunt. denique etiam iste similiter sequitur: Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes. et pro eo, quod dixerunt illi: Et qui super tectum. ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo, iste dixit: Et qui in medio eius, discedant, ut ostenderetur illis uerbis apud alios euangelistas positis festinationem fugae fuisse praeceptam. et pro eo, quod illi posuerunt: Et qui in agro erit, non reuertatur retro tollere uestimentum suum, apertius iste ait: Et qui in regionibus, non intrent in eam, quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. deinde similiter etiam iste sequitur. ut prorsus manifestum sit de hac ipsa re omnium trium esse hunc euangelii locum: Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus et cetera ad hoc pertinentia, quae iam commemoraui superius.","prev":{"citation":"Epistulae 199.27","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.27"},"next":{"citation":"Epistulae 199.29","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.29"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}