{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.3","citation":"Augustine, Epistulae 199.3","ref":"199.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":221,"text":"Ad hoc pertinet. quod in euangelio secundum Marcum ita scriptum est: Vigilate ergo, quia nescitis, quando dominus domus ueniat, sero an media nocte an galli cantu an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. quod autem nobis dico, omnibus dico: Vigilate. quibus enim omnibus dicit, nisi electis et dilectis suis ad corpus eius pertinentibus, quod est ecclesia? non solum ergo illis dixit, quibus tunc audientibus loquebatur, sed etiam illis, qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos ipsos et qui erunt post nos usque ad eius nouissimum aduentum. numquid autem omnes inuenturus est dies ille in hac uita aut quisquam dicturus est, quod ad defunctos etiam pertineat, quod ait: Vigilate, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes? cur itaque omnibus dicit. quod ad eos solos pertineat, qui tunc erunt, nisi quia eo modo ad omnes pertinet, quo modo dixi? tunc enim unicuique ueniet dies ille, cum uenerit ei dies, ut talis hinc exeat, qualis. iudicandus est illo die. ac per hoc uigilare debet omnis Christianus, ne inparatum eum inueniat domini aduentus. inparatum autem inueniet ille dies, quem inparatum inuenerit suae uitae huius ultimus dies. certe enim hoc saltem manifestum erat apostolis non eorum temporibus, cum hic in carne uiuerent, dominum esse uenturum; et tamen quis dubitet eos praecipue uigilasse et seruasse, quod omnibus dixit, ne inparatos repente ueniens inueniret?","prev":{"citation":"Epistulae 199.2","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.2"},"next":{"citation":"Epistulae 199.4","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}