{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.38","citation":"Augustine, Epistulae 199.38","ref":"199.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":166,"text":"Quid ipsi filii lucis et filii diei, qui non sunt in. tenebris, ut eos tamquam fur dies ille comprehendat? nonne adhuc utuntur hoc mundo tamquam non utentes, quia, etsi ante multos annos apostolorum temporibus dictum est, pia tamen sollicitudine cogitant, quod dictum est: Tempus breue est? nonne a maxima parte eorum nouellatur, aedificatur, emitur, possidetur, geruntur adhuc honores, ducuntur uxores ? de his loquor, qui expectantes dominum suum, quando ueniat a nuptiis, non se tamen abstinent a carnalibus nuptiis, sed oboedientissima caritate audiunt apostolum praecipientem, quem ad modum uiuere debeant uxores cum uiris, uiri cum uxoribus, filii cum parentibus, parentes cum filiis, serui cum dominis, domini cum seruis. nonne hi omnes in his omnibus utuntur hoc mundo? arant, nauigant, comparant, generant, militant, administrant. puto, quod non erunt sic, quando erunt, quae in euangelio praedicta sunt, signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae superueniunt uniuerso orbi; nam uirtutes caelorum mouebuntur.","prev":{"citation":"Epistulae 199.37","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.37"},"next":{"citation":"Epistulae 199.39","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.39"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}