{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.4","citation":"Augustine, Epistulae 199.4","ref":"199.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":139,"text":"Nondum sane intellego, quonam modo accipi debeat, quod scripsit sanctitas tua propterea dixisse dominum apostolis: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quae pater posuit in sua potestate, quoniam secutus adiunxit: Sed eritis mihi testes in Hierusalem et in Iudaeam et in Samariam et usque ad ultimum terrae. quem scripturae sensum sic exponis, ut dicas: 'Non ergo apostolos testes consummationis mundi sed nominis et resurrectionis suae uoluit intellegi ? . non quidem ille ait: 'Non est uestrum praedicare tempora' sed: Non est uestrum nosse. uerum si ita uis intellegi, quod ait: Non est uestrum scire. ac si diceret: Non est uestrum scientes facere, id est non est uestrum hoc docere, quis nostrum docere audeat uel se scire praesumat, quod deus ille magister nec eos discipulos docuit, a quibus praesentibus interrogatus est praesens, nec illi tam sancti magnique doctores ecclesiam docere potuerunt?","prev":{"citation":"Epistulae 199.3","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.3"},"next":{"citation":"Epistulae 199.5","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}