{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.44","citation":"Augustine, Epistulae 199.44","ref":"199.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":151,"text":"An dicendum est non omnia, quae supra commemorata sunt, esse intellegenda, ubi ait: Cum uideritis haec fieri, sed aliqua eorum hoc uidelicet excepto, quod dictum est: Et tunc uidebunt filium hominis uenientem et cetera? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit. sed Matthaeus aperuit nullis exceptis esse accipiendum, quod positum est: Cum uideritis haec fieri; nam et apud ipsum cum dictum esset: Et nirtutes caelorum monebuntur, et tunc apparebit, inquit, signum filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et uidebunt filium hominis uenientem in nubibus caeli in uirtute multa et maiestate et mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius a quattuor uentis a summis caelorum usque ad terminos eorum. ab arbore autem fici discite parabolam. cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata, scitis, quia prope est aestas; ita et uos cum uideritis haec omnia, scitote, quia prope est in ianuis.","prev":{"citation":"Epistulae 199.43","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.43"},"next":{"citation":"Epistulae 199.45","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.45"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}