{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.46","citation":"Augustine, Epistulae 199.46","ref":"199.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":146,"text":"Nescio tamen, utrum intueri aliquid certius in hac quaestione possemus, si ulla ratione seu facultate possemus, quam illud, quod in epistula priore iam posui, quando euangelio mundus uniuersus impleatur. quod enim putat uenerabilitas tua iam hoc per ipsos apostolos factum, non ita esse certis documentis probaui. sunt enim apud nos, hoc est in Africa barbarae innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum euangelium ex his, qui ducuntur inde captiui et Romanorum seruitiis iam miscentur, cotidie nobis addiscere in promptu est. pauci tamen anni sunt, ex quo quidam eorum rarissimi atque paucissimi, qui pacati Romanis finibus adhaerent, ita ut non habeant reges suos, sed super eos praefecti a Romano constituantur imperio, et illi ipsi eorum praefecti Christiani esse coeperunt. interiores autem, qui sub nulla sunt potestate Romana, prorsus nec religione Christiana in suorum aliquibus detinentur neque ullo modo recte dici potest istos ad promissionem dei non pertinere.","prev":{"citation":"Epistulae 199.45","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.45"},"next":{"citation":"Epistulae 199.47","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.47"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}