{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.48","citation":"Augustine, Epistulae 199.48","ref":"199.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":144,"text":"Si ergo, quia prophetia ueritatis mentiri non potest, necesse est, ut omnes gentes, quotquot fecit deus, adorent eum, quo modo adorabunt eum, nisi inuocent eum? quo modo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quo modo credent, quem non audierunt? quo modo autem audient sine praedicante? aut quo modo praedicabunt, nisi mittantur? mittit enim angelos suos et congregat electos suos a quattuor uentis, id est ab uniuerso orbe terrarum. in quibus ergo gentibus nondum est ecclesia, oportet ut sit, non ut omnes, qui ibi fuerint, credant; omnes enim gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium; non enim omnium est fides. credit itaque omnis gens in omnibus, qui electi sunt ante constitutionem mundi, in ceteris non credit et credentes odit. quo modo enim et illud implebitur: Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum, nisi in omnibus gentibus sint, et qui oderint et quos oderint?","prev":{"citation":"Epistulae 199.47","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.47"},"next":{"citation":"Epistulae 199.49","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.49"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}