{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 199.9","citation":"Augustine, Epistulae 199.9","ref":"199.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":172,"text":"Quid ergo scire sufficiat, satis ipse demonstrat apostolus dicendo: De temporibus et momentis non opus habemus uobis scribere uel, sicut alii codices habent: Non opus habetis uobis scribi. nec secutus adiunxit: Vos enim ipsi diligenter scitis, quantum temporis restet', sed ait: Vos enim ipsi diligenter scitis, quia hora domini sicut fur in nocte ita ueniet. hoc ergo scire opus est. ut curent filii lucis esse et parato corde uigilare, qui nolunt ab illa hora sicut a nocturno fure comprehendi. nam si ad cauendum hoc malum, id est ne hora domini tamquam fur inueniat inparatum. opus esset nosse temporum spatia, non diceret apostolus non opus esse, ut hoc scriberet, sed hoc potius eis esse scribendum tamquam doctor prouidentissimus iudicaret. nunc autem nec illis hoc opus esse monstrauit. quibus sufficiebat, ut scirent inparatis atque dormientibus horam domini sicut furem esse uenturam atque hoc sciendo essent ipsi uigilanter parati, post quanta libet tempora ueniret, et suum seruauit modum, ut licet apostolus non tamen praesumeret alios docere, quod apostolis dominum dixisse cognouerat: Non est uestrum scire.","prev":{"citation":"Epistulae 199.8","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.8"},"next":{"citation":"Epistulae 199.10","label":"Letter 199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/199.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/199.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}