{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 20.2","citation":"Augustine, Epistulae 20.2","ref":"20.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/20.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/20.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/20.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":250,"text":"Gratulor tibi et gratias ago deo et domino nostro de spe et fide et caritate tua tibique apud eum, quod de nobis tam bene existimas, ut fideles dei seruos esse credas idque ipsum in nobis corde purissimo diligas. quamquam hinc etiam gratulandum beniuolentiae tuae potius quam gratiae agendae sint. tibi enim prodest ipsam diligere bonitatem, quam profecto diligit, qui eum diligit, quem-credit bonum, siue ille se ita siue aliter, quam creditur, habeat. unus tantum in hac re cauendus error est, ne quisquam non de homine, sed de ipso hominis bono aliter sentiat, quam ueritas postulat. tu uero, frater dilectissime, qui nullo modo erras credendo uel sciendo magnum bonum esse libenter deo casteque seruire, quemlibet hominum propterea diligas, quod huius boni participem credis, tecum est fructus tuus, etiam si ille non ita sit. quapropter tibi de hac re gratulandum est; illi autem non, si propterea diligitur, sed si talis est, qualem esse existimat, a quo propterea diligitur. quales itaque nos simus quantumque in deum promouerimus, ipse uiderit, cuius non solum de hominis bono, sed de homine ipso non potest errare iudicium. tibi ad mercedem beatitudinis, quod ad hanc rem adtinet, satis est, quod nos tales credens, quales esse oportet seruos dei, toto sinu cordis amplecteris. gratias uero tibi uberes agimus, quod nos cum laudas, tamquam tales simus, mirabiliter hortaris, ut tales esse cupiamus; uberiores etiam, si non solum te commendes orationibus nostris, sed etiam pro nobis orare non praetermittas. gratior enim deo est pro fratre deprecatio, ubi sacrificium caritatis offertur.","prev":{"citation":"Epistulae 20.1","label":"Letter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/20.1"},"next":{"citation":"Epistulae 20.3","label":"Letter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/20.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/20.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}