{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 200.3","citation":"Augustine, Epistulae 200.3","ref":"200.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/200.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/200.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/200.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":137,"text":"Porro autem de pudicitia coniugali. ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui uitam tuam non in superficie sed penitus nosset? de hoc itaque tuo bono, dei dono me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius.loqui tecum. scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum. nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas uenire potuerunt, admodum delecteris: quanto magis, quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et aduertere dignaris attentius et accipere gratius! ab hac ergo epistula perge ad librum, quem simul misi. qui tuae reuerentiae, et cur conscriptus sit et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit.","prev":{"citation":"Epistulae 200.2","label":"Letter 200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/200.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/200.2"},"next":{"citation":"Epistulae 201.1","label":"Letter 201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/201.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}