{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 201.2","citation":"Augustine, Epistulae 201.2","ref":"201.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/201.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/201.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/201.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":159,"text":"Praecipue tamen ad quorundam episcoporum pertinaciam corrigendam, qui prauas eorum disputationes uel tacito consensu adstruunt uel publica oppugnatione non destruunt, pater carissime atque amantissime. sanctitatis tuae auctoritatem manere conueniet. quatenus in abolitione praeposterae haeresis omnium deuotio Christiana consentiat. religio itaque tua competentibus scriptis uniuersos faciet admoneri scituros definitione sanctimonii tui hanc sibi definitionem esse praescriptam. ut, quicumque damnationi supra memoratorum, quo pateat mens pura, subscribere impia obstinatione neglexerint: episcopatus amissione multati interdicta in perpetuum expulsi ciuitatibus communione priuentur. nam cum ipsi iuxta synodum Nicaenam confessione sincera conditorem rerum omnium deum imperiique nostri ueneremur auctorem, non patietur sanctitas tua sectae detestabilis homines in iniuriam religionis noua et inusitata meditantes secretis tractatibus occultare sacrilegium publica semel auctoritate damnatum. una enim eademque culpa est eorum, qui aut dissimulando coniuentiam aut non damnando fauorem noxium praestiterunt. [Et alia manu:] Diuinitas te per multos annos seruet incolumem, pater carissime atque amantissime. Data V Idus Iunias Rauennae. eodem tenore etiam ad sanctum Augustinum episcopum data.","prev":{"citation":"Epistulae 201.1","label":"Letter 201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/201.1"},"next":{"citation":"Epistulae 202.1","label":"Letter 202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}