{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 202a.12","citation":"Augustine, Epistulae 202a.12","ref":"202a.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202a.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":140,"text":"Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque aerum esse respondeat, id est et in omne hominum genus ceteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere et nihilo minus deum auctorem uniuersarum rerum hominumque cunctorum et fuisse et esse et futurum esse credat et dicat, quid huic contradicendum esse censes? numquidnam dicturi sumus: (Si ex parentibus animae propagantur, non est deus auctor omnium rerum. quia non facit animas'? respondebitur enim, si hoc dixerimus: 'Ergo. quia corpora ex parentibus propagantur, non est deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora'. quis autem neget auctorem humanorum omnium corporum deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit aut certe etiam coniugis ipsius, quia et ipsam de latere eius ipse formauit, non autem etiam ceterorum, quia ex illis cetera hominum corpora defluxisse negare non possumus?","prev":{"citation":"Epistulae 202a.11","label":"Letter 202a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202a.11"},"next":{"citation":"Epistulae 202a.13","label":"Letter 202a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202a.13"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}