{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 202a.8","citation":"Augustine, Epistulae 202a.8","ref":"202a.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202a.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":213,"text":"Inprobari enim abs te eos, qui adfirmant omnes animas hominum ex illa una, quae protoplasto data est. per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam pertulisti; sed qua ratione quibusue diuinarum scripturarum testimoniis id falsum esse monstraueris. quia tuae litterae non continent, ignoramus. deinde, quid ipse pro isto. quod inprobas, teneas, legenti mihi epistulam tuam. et quam fratribus antea Caesariensibus et quam mihi nuperrime direxisti, non euidenter apparet, nisi quod uideo te credere, sicut scribis, deum fecisse homines et facere et facturum esse neque aliquid esse in caelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore. hoc sane ita uerum est, ut dubitare hinc nullus debeat. sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas deus. quas negas ex propagine fieri, utrum aliunde — et si ita est, quidnam illud sit — an omnino de nihilo. nam illud Origenis et Priscilliani uel si qui alii tale aliquid sentiunt, quod pro meritis uitae prioris terrena atque mortalia contra dantur in corpora, absit, ut sentias. huic quippe opinioni prorsus apostolica contradicit auctoritas dicens Esan et Iacob, antequam nati fuissent, nihil operatos boni seu mali. igitur non ex toto sed ex parte nobis est tua de hac re nota sententia; assertio uero eius, id est unde doceatur uerum esse, quod sentis, nos penitus latet.","prev":{"citation":"Epistulae 202a.7","label":"Letter 202a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202a.7"},"next":{"citation":"Epistulae 202a.9","label":"Letter 202a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/202a.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/202a.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}