{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 204.4","citation":"Augustine, Epistulae 204.4","ref":"204.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":157,"text":"Sed quod eius responsioni me respondere uoluisti. credo te arbitratum etiam hoc Tamugadensibus debere praestari, ut fallax doctrina ipsius, a quo seducebantur, aliquanto diligentius refellatur. uerum nos et occupatissimi sumus et in aliis plurimis opusculis nostris huius modi uaniloquia refutauimus. iam enim nescio quotiens disputando et scribendo monstrauimus non eos posse habere martyrum mortem, quia Christianorum non habent uitam, cum martyrem non faciat poena sed causa. docuimus etiam liberum arbitrium sic homini datum, ut tamen et diuinis legibus et humanis rectissime grauium supplicia constituta sint peccatorum, et pertinere ad religiosos reges terrae non solum adulteria uel homicidia uel huiusce modi alia flagitia seu facinora uerum etiam sacrilegia seueritate congrua cohibere multumque illos falli, qui putant a nobis istos tales suscipi, quales sunt. quia non eos rebaptizamus. quo modo enim tales suscipiuntur, quales sunt, cum sint haeretici et ad nos transeundo fiant catholici? neque enim propterea corda deprauata non licet corrigi quia sacramenta semel data non licet iterari.","prev":{"citation":"Epistulae 204.3","label":"Letter 204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.3"},"next":{"citation":"Epistulae 204.5","label":"Letter 204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}