{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 204.8","citation":"Augustine, Epistulae 204.8","ref":"204.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":128,"text":"Scriptum est, quod uoluerit nobiliter et uiriliter mori; sed numquid ideo sapienter? nobiliter scilicet, ne libertatem sui generis captiuus amitteret, uiriliter autem, quod tantas uires animi haberet, quibus idoneus esset, ut se ipse perimeret. quod gladio cum implere non posset, de muro se praecipitem dedit et sic adhuc uiuus abruptam cucurrit ad petram atque ibi iam exanguis intestina sua produxit, quae utraque manu dissipata spargebat in populum, ac deinde postea defessus occubuit. magna sunt haec nec tamen bona; non enim bonum est omne, quod magnum est, quoniam sunt magna etiam mala. deus dixit: Innocentem et iustum ne occidas. si ergo iste innocens et iustus non fuit, cur proponitur imitandus? si autem innocens et iustus fuit. quare interfector innocentis et iusti, id est ipsius Raxii insuper putatur esse laudandus?","prev":{"citation":"Epistulae 204.7","label":"Letter 204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.7"},"next":{"citation":"Epistulae 204.9","label":"Letter 204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/204.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/204.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}