{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 205.16","citation":"Augustine, Epistulae 205.16","ref":"205.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":165,"text":"Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam, quod interim occurrit, sicut scriptum est: Ne forte temptauerit uos, qui temptat, et inanis sit labor noster — atque hic intellegitur diabolus. tamquam deus omnino non temptet, de quo alio loco scriptura dicit: Ipse autem neminem temptat; nec contraria est ista sententia ei. qua dicitur: Temptat uos dominus deus uester, sed soluitur quaestio, cum uocabulum temptationis diuersas intellegentias habet eo -quod alia sit temptatio deceptionis alia temptatio probationis: secundum illam non intellegitur, qui temptat, nisi diabolus. secundum hanc uero temptat deus —, ita, cum dicitur (caro possidebit regnum dei' et (caro non possidebit regnum dei etiam huius nominis intellegentia discernatur et nulla erit quaestio. quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, possidet regnum dei, caro autem curo secundum corruptionem intellegitur, non possidebit; hoc enim expositum est, cum diceretur: Caro et sanguis regnum dei non possidebunt, in eo, quod continuo additum est: Neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror. disseruimus.","prev":{"citation":"Epistulae 205.15","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.15"},"next":{"citation":"Epistulae 205.17","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.17"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}