{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 205.2","citation":"Augustine, Epistulae 205.2","ref":"205.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":180,"text":"Quaeris, utrum nunc corpus domini ossa et sanguinem habeat aut reliqua carnis liniamenta. quid, si adderes, utrum etiam uestimeuta, nonne augeretur quaestio? qua causa. nisi quia ea, quae in usu uitae huius nostrae corruptibilia nouimus. sine corruptione cogitare uix possumus, cum diuinorum miraculorum quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare maiora? nam si uestis Israhelitarum per tot annos in heremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calciamentorum tam diu sine labe durauit, potest utique deus quorumlibet corporum, per quantum uoluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem. ego proinde domini corpus ita in caelo esse credo, ut erat, quando ascendit in caelum. dixerat autem discipulis, ut in euangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus et illud, quod uidebant, non corpus sed spiritum esse putantibus: Videte manus meas et pedes; palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. sic eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in caelum, deductus aspectibus. ibi uoi angelica sonuit: Sic ueniet, quem ad modum uidistis eum euntem in caelum. fides adsit et nulla quaestio remanebit.","prev":{"citation":"Epistulae 205.1","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.1"},"next":{"citation":"Epistulae 205.3","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}