{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 205.4","citation":"Augustine, Epistulae 205.4","ref":"205.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":258,"text":"Ex consuetudine rerum expertarum inexperta opera diuina infirmitas metitur humana et acutule se garrire arbitratur. cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et ceteri humores: si ceteri humores, ergo et corruptio. eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo et uirorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. si autem hoc in tribus uiris miraculum factum esse non dubitat, quisquis de diuinis operibus recte sapit, cur non credatur, qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec igne nec fame nec morbo nec senio nec ulla ui alia, qua solet humana corpora labefactare corruptio? quod si quisquam dicit non carni trium illorum uirorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem, quid ueremur, ne carnem facere nequiuerit non posse corrumpi, qui fecit ignem non posse corrumpere? nam si illud non de carnis sed de ignis mutatione intellegitur, multo est mirabilius; simul enim et hominum corpora non urebat, ne posset nocere, et ligna fornacis urebat. ut posset ardere. sed qui etiam ista non credunt, nimium de diuina potestate diffidunt nec cum eis uel ad eos nunc sermo nobis est; qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniciant, quae fideliter quaerunt. ualet igitur diuina potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum quibusdam manentibus auferre, quas uoluerit, qualitates ac per hoc ualet etiam membra mortalia formae liniamentis manentibus corruptione uero mortalitatis emortua stabili uigore firmare, ut absit labes, adsit effigies, adsit motio, absit fatigatio, adsit uescendi potestas. absit; esuriendi necessitas","prev":{"citation":"Epistulae 205.3","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.3"},"next":{"citation":"Epistulae 205.5","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}