{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 205.5","citation":"Augustine, Epistulae 205.5","ref":"205.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":146,"text":"Quod ergo legitur apud apostolum: Caro et san gu is regnum dei non possidebunt, soluitur quidem quaestio etiam isto modo, quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intellegantur; uerum, quia non de operibus sed de modo resurrectionis loquebatur apostolus et eam quaestionem disputando uersabat, melius eo loco intellegitur caro et sanguis pro corruptione camis et sanguinis posita. si enim nomen carnis significat operationem. cur non significet etiam corruptionem, sicut dictum est: Omnis caro faenum? nam et hic ipsa corruptibilitas significata est; sequitur enim: Et omnis honor carnis ut flos faeni: faenum aruit. flos decidit. numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et uidete. quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere? nam quo modo arescat aut decidat, cum scriptum sit, quod Christus surgens a mortuis iam non moriatur et mors ei ultra non dominetur?","prev":{"citation":"Epistulae 205.4","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.4"},"next":{"citation":"Epistulae 205.6","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}