{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 205.6","citation":"Augustine, Epistulae 205.6","ref":"205.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":158,"text":"Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice totamque considera. cum resurrectionem mortuorum persuadere uellet eis, qui dicebant, quia resurrectio mortuorum non est, Christi resurrectione praemissa in exemplum inter cetera, quae ibi disseruit, intulit sibi quaestionem atque ait: Sed dicet aliquis: 'Quo modo resurgent mortui? quo autem corpore uenient?' id est quali corpore. deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur, et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem illi dat corpus, quo modo uoluerit, et uni cuique seminum proprium corpus. secundum hoc ergo dixerat: Non corpus, quod futurum est, seminas. neque enim non triticum erit ex tritico; sed, quia nemo seminat herbam uel stipulam et multiplicia in palea tegimenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait: Sed nudum granum hinc uolens ostendere, quia, si deus potest addere, quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare, quod erat in hominis corpore.","prev":{"citation":"Epistulae 205.5","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.5"},"next":{"citation":"Epistulae 205.7","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}