{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 205.7","citation":"Augustine, Epistulae 205.7","ref":"205.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":131,"text":"lam uero, quod adiungit, ad differentiam pertinet resurgentium propter diuersas glorias fidelium atque sanctorum. non omnis, inquit, caro eadem caro, alia quidem hominum alia autem caro pecorum alia uolucrum alia piscium. et corpora caelestia et corpora terrestria; sed alia est caelestium gloria et alia terrestrium. et alia gloria solis et alia gloria lunae et alia gloria stellarum; stella enim ab stella differt in gloria. sic et resurrectio mortuorum. in his omnibus iste sensus est: si genera carnis, cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diuersitatibus animantium et si corpora, cum sint omnia uisibilia, differunt tamen pro diuersitatibus locorum, unde alia est caelestium gloria alia terrestrium, et si in locis sublimibus, cum sint cuncta caelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum, non mirum est, quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum.","prev":{"citation":"Epistulae 205.6","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.6"},"next":{"citation":"Epistulae 205.8","label":"Letter 205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/205.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/205.8"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}