{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 207.1","citation":"Augustine, Epistulae 207.1","ref":"207.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/207.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/207.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":270,"text":"Quoniam mihi fraterno excitatus affectu Iuliani quattuor libros, quos aduersus unum meum scripsit, priusquam peterem, ipse misisti, nihil conuenientius putaui esse faciendum, quam ut ea, quae respondeo, tu potissimum legens iudices, utrum recte congruenterque responderim. nam de his quattuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad inlustrem et religiosum uirum comitem Valerium aduersus eundem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognouerat. quae cum in manus meas eodem sublimi uiro curante uenissent, illi primo non distuli secundum uolumen adiungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutaui. sed nunc eosdem libros cum diligentius inspicerem, comperi illum, qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse, ut in his libris legitur. unde poterit uideri Iuliano uel cuilibet illorum me potius fuisse mentitum, quia utique non sicut hi quattuor libri ita illa, quae de his excerpta et memorato comiti missa sunt. innotescere potuerunt. quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium sicut primum conscriptum legit, nouerit me in quibusdam non respondisse Iuliano sed ei potius. qui de libris eius illa selegit et non ita posuit, ut inuenit, sed aliquantum putauit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret, quae aliena esse constaret. nunc autem ueriora credens exemplaria. quae tua sanctitas misit, ipsi auctori uideo respondendum, qui unum meum quattuor libris suis refellisse se iactat et usquequaque spargere fidei uenena non cessat. adgressus sum igitur hoc opus in adiutorio saluatoris pusillorum atque magnorum et scio te, ut id implerem, orasse pro me et pro his, quibus huiusce modi labores nostros profuturos credimus et optamus. adtende ergo iam responsionem meam, cuius principium hanc epistulam subsequetur. ualeas in domino memor nostri. frater beatissime.","prev":{"citation":"Epistulae 206.1","label":"Letter 206","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/206.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/206.1"},"next":{"citation":"Epistulae 208.1","label":"Letter 208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}