{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 208.2","citation":"Augustine, Epistulae 208.2","ref":"208.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":182,"text":"Unde te admoneo, ne grauius perturberis his scandalis, quae ideo uentura praedicta sunt, ut, quando uenirent, reminisceremur esse praedicta et non eis ualde commoueremur. nam haec ipse dominus in euangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis! oportet uenire scandala; uae autem illi homini, per quem scandalum uenit! qui sunt ipsi homines. nisi de quibus dicit apostolus: Sua quaerentes, non quae Iesu Christi? alii sunt ergo, qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant: alii uero, qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant. ista duo genera pastorum aliis morientibus aliis nascentibus in ipsa catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad domini iudicium perseuerent. si enim temporibus apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres apostolus gemeret et diceret: Periculis in falsis fratribus nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret, quanto magis temporibus nostris necesse est, ut sint, cum de tempore huius saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime dominus dicat: Quoniam abundauit iniquitas. refrigescet caritas multorum! sed. quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseuerauerit, inquit, usque in finem, hic saluus erit.","prev":{"citation":"Epistulae 208.1","label":"Letter 208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.1"},"next":{"citation":"Epistulae 208.3","label":"Letter 208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}