{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 208.5","citation":"Augustine, Epistulae 208.5","ref":"208.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":243,"text":"nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. non potest ciuitas abscondi super montem constituta neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. sic luceat lumen uestrum coram hominibus. ut uideant opera uestra et glorificent patrem uestrum. qui in caelis est. de malis autem pastoribus oues admonet dicens: Super cathedram Moysi sedent. quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. his auditis oues Christi etiam per malos doctores uocem ipsius audiunt et unitatem illius non relinquunt, quia bonum, quod eos audiunt dicere. non est ipsorum sed illius; et ideo secure oues pascuntur. quia et sub malis pastoribus pascuis dominicis nutriuntur. non autem faciunt malorum facta pastorum, quia talia opera non sunt illius sed ipsorum. quos autem bonos uident, non solum audiunt bona, quae dicunt, sed etiam imitantur bona, quae faciunt. de talibus erat apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote sicut et ego Christi. iste lumen erat inluminatum a lumine sempiterno, ipso domino Iesu Christo. et in candelabro positum erat, quia in eius cruce gloriabatur. unde ait: Mihi autem absit gloriari nisi . in cruce domini nostri Iesu Christi. et quia non sua quaerebat, sed quae Iesu Christi, quamuis ad imitationem suam. quos per euangelium genuerat, hortatur, tamen grauiter corripit eos, qui per apostolorum nomina schismata fecerunt, et obiurgat illos, qui dicebant: 'Ego sum Pauli'; numquid Paulus, inquit, crucifixus est pro uobis aut in nomine Pauli baptizati estis?","prev":{"citation":"Epistulae 208.4","label":"Letter 208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.4"},"next":{"citation":"Epistulae 208.6","label":"Letter 208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/208.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/208.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}