{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 209.4","citation":"Augustine, Epistulae 209.4","ref":"209.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/209.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":132,"text":"Quid faciam? nolo apud tuam uenerationem grauare, quem nutriendum collegi, nolo deserere, quos colligendos timoribus et doloribus parturiui. et, quo modo utrumque agam,- reperire non possum. res quippe ad tantum scandalum uenit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperauerant nobis. in quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis. quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant. probari minime potuissent atque ab eis, quae inuidiosissime iactabantur, uideretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diuersis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale uideretur, ut propter hoc uel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse priuandum sed restituenda quae probarentur ablata.","prev":{"citation":"Epistulae 209.3","label":"Letter 209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/209.3"},"next":{"citation":"Epistulae 209.5","label":"Letter 209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/209.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}