{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 21.5","citation":"Augustine, Epistulae 21.5","ref":"21.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/21.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/21.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/21.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":141,"text":"Quid enim responsurus sum domino iudici? non poteram ista iam quaerere, cum ecclesiasticis negotiis impedirer? si ergo mihi dicat: serue nequam, si uilla ecclesiae calumniosum aliquem pateretur, cuius fructibus colligendis magna opera inpenditur neglecto agro, quem rigaui sanguine meo, si quid agere pro ea posses apud iudicem terrae, nonne omnibus consentientibus, nonnullis etiam iubentibus et cogentibus pergeres et, si contra te iudicaretur, etiam trans mare proficiscereris? atque hoc modo uel annuam uel amplius absentiam tuam nulla querela reuocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem uiuae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent. cur ergo ad discendam agriculturam meam uacationem temporis tibi defuisse causaris? dic mihi, quid respondeam; rogo te. an forte uis dicam: senex Ualerius dum me omnibus rebus instructum esse credidisset, quanto amplius me dilexit, tanto minus discere ista permisit?-","prev":{"citation":"Epistulae 21.4","label":"Letter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/21.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/21.4"},"next":{"citation":"Epistulae 21.6","label":"Letter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/21.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/21.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}