{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 211.14","citation":"Augustine, Epistulae 211.14","ref":"211.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":287,"text":"Lites aut nullas habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. neque enim ad solos uiros pertinet, quod scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est, sed sexu masculino, quem deus primum fecit, etiam femineus praeceptum sexus accepit. quaecumque uel conuicio uel maledicto uel etiam criminis obiectu alteram laeserit, meminerit satisfactione curare quantocius, quod fecit, et illa, quae laesa est, sine disceptatione dimittere. si autem inuicem se laeserunt, inuicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes uestras, quas utique quanto crebriores tanto sanctiores habere debetis. melior est enim, quae quamuis ira saepe temptatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse cognoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur et ad ueniam petendam difficilius inclinatur. quae non uult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum; quae autem numquam uult petere ueniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiciatur. proinde uobis a uerbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint de ore uestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt uulnera. quando autem necessitas disciplinae minoribus cohercendis dicere uos uerba dura compellit. si etiam in ipsis modum uos excessisse sentitis, non a uobis exigitur, ut ab eis ueniam postuletis, ne apud eas, quas oportet esse subiectas, dum nimia seruatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. sed tamen petenda est uenia ab omnium domino, qui nouit, etiam eas, quas plus iusto forte corripitis, quanta beniuolentia diligatis. non autem carnalis sed spiritalis inter uos debet esse dilectio; nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a uiduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino nec a mulieribus nuptis nec a uirginibus sunt facienda nupturis.","prev":{"citation":"Epistulae 211.13","label":"Letter 211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.13"},"next":{"citation":"Epistulae 211.15","label":"Letter 211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.15"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}