{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 211.3","citation":"Augustine, Epistulae 211.3","ref":"211.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":128,"text":"Haec in nobis bona, haec dei dona considerans inter multas tempestates, quibus ex aliis malis quatitur, cor meum solet utcumque requiescere. currebatis bene. quis uos fascinauit? suasio illa non est ex deo, qui uocauit nos. modicum fermenti — nolo dicere, quod sequitur; hoc enim magis cupio et oro et hortor, ut ipsum fermentum reuertatur in melius, non tota massa, sicut paene iam fecerat, conuertatur in peius. si ergo repullulastis sanum sapere, orate, ne intretis in temptationem, ne iterum in contentiones. aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes. non enim sic plantauimus et rigauimus hortum dominicum in uobis, ut spinas istas metamus ex uobis. si autem adhuc uestra tumultuatur infirmitas, orate, ut eruamini de temptatione. quae autem conturbant uos, si adhuc conturbant uos, nisi se correxerint, portabunt indicium, quaecumque illae fuerint.","prev":{"citation":"Epistulae 211.2","label":"Letter 211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.2"},"next":{"citation":"Epistulae 211.4","label":"Letter 211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}