{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 212.1","citation":"Augustine, Epistulae 212.1","ref":"212.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/212.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/212.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/212.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":152,"text":"Honorabiles dei famulas et praecipua membra Christi, Gallam uiduam sancti propositi et eius filiam Simpliciolam uirginem sacram matri aetate subditam, sanctitate praelatam, quas uerbo domini aluimus, ut potuimus, uenerationi tuae in Christi dilectione commendo et tamquam mea manu per hanc epistulam trado consolandas et in omnibus adiuuandas, quae utilitas earum uel necessitas postulat. quod et sine mea commendatione procul dubio faceret sanctitas tua. si enim nos propter supernam Hierusalem, cuius nos omnes ciues sumus et in qua concupierunt habere excellentioris sanctitatis locum, non solum ciuicum uerum etiam fraternum eis debemus affectum, quanto magis uos, apud quos earum etiam carnalis est patria, in qua saecularem nobilitatem pro Christi amore contemnunt dominae illae! officium quoque salutationis per illas meum ea caritate peto digneris sumere, qua direxi, et meminisse nostri in orationibus tuis. portant sane secum reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Stephani, quas non ignorat sanctitas uestra, sicut et nos fecimus, quam conuenienter honorare debeatis.","prev":{"citation":"Epistulae 211.16","label":"Letter 211","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/211.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/211.16"},"next":{"citation":"Epistulae 213.1","label":"Letter 213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}