{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 213.5","citation":"Augustine, Epistulae 213.5","ref":"213.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":144,"text":"Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: 'Erit presbyter, ut est, quando deus uoluerit, futurus episcopus. sed plane modo facturus sum adiuuante misericordia dei, quod adhuc usque non feci. nostis, ante aliquot annos quod facere uoluerim, et non permisistis. placuit mihi et uobis propter curam scripturarum, quam mihi fratres et patres mei, coepiscopi mei, duobus conciliis Numidiae et Carthaginensi inponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. et gesta confecta sunt, placuit, adclamastis; recitatur placitum uestrum et adclamationes uestrae. paruo tempore seruatum est circa me; uiolenter inruptum est et non permittor, ad quod uolo, uacare. ante meridiem et post meridiem in occupationes hominum implicor. obsecro uos et constringo per Christum, ut huic iuueni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini refundere onera occupationum mearum>. a populo adclamatum est: (Iudicio tuo gratias agimus' - dictum est uicies sexies.","prev":{"citation":"Epistulae 213.4","label":"Letter 213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.4"},"next":{"citation":"Epistulae 213.6","label":"Letter 213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}