{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 213.6","citation":"Augustine, Epistulae 213.6","ref":"213.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":209,"text":"Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit: (Ego caritati et beniuolentiae uestrae apud dominum deum nostrum gratias ago, immo de illa gratias ago. ergo, fratres, quicquid est, quod ad me feratur, ad illum perferatur. ubi necessarium fuerit consilium meum, non negabo; auxilium absit ut subtraham. tamen quicquid illud est, quod ad me ferebatur, ad illum perferatur. ipse me aut consulat, si forte non inuenit, quod facere debeat, aut poscat adiutorem, quem nouit patrem, ut et uobis nihil desit et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi donauerit deus, ipsamque meam quantulamcumque uitam non dem segnitiae nec donem inertiae, sed in sanctis scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam. hoc et ipsi proderit et per illum etiam uobis. nemo ergo inuideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. uideo me de hac re, propter quam uos inuitaui, omnia uobiscum egisse, quae debui. hoc ad ultimum rogo, ut gestis istis dignemini subscribere, qui potestis. hic responsione uestra opus est; teneam responsionem uestram, de hac assensione aliquid adclamate>. a populo adclamatum est: 'Fiat, fiat - dictum est uicies quinquies —; 'dignum et iustum est' — dictum est uicies octies —; <fiat, fiat' — dictum est quater decies —; olim dignus, olim meritus' —• dictum uicies quinquies —; 'iudicio tuo gratias agimus' — dictum tredecies —; 'exaudi, Christe, Eraclium conserua' — dictum est octies decies.","prev":{"citation":"Epistulae 213.5","label":"Letter 213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.5"},"next":{"citation":"Epistulae 213.7","label":"Letter 213","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/213.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/213.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}