{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 214.4","citation":"Augustine, Epistulae 214.4","ref":"214.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/214.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/214.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/214.4.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":148,"text":"Propter quod ego in hac epistula, quae ad uos peruenit, probaui per testimonia scripturarum sanctarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi baec acciperemus ab illo, de quo dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, ne quisquam dicat meritis operum suorum uel meritis orationum suarum uel meritis fidei suae sibi traditam dei gratiam et putetur uerum esse, quod illi haeretici dicunt, gratiam dei secundum merita nostra dari, quod omnino falsissimum est, non quia nullum est meritum uel bonum piorum uel malum impiorum - alioquin quo modo iudicabit deus mundum? —, sed misericordia et gratia dei conuertit hominem, de qua psalmus dicit: Deus meus, misericordia eius praeueniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit, quando iudicabitur mundus.","prev":{"citation":"Epistulae 214.3","label":"Letter 214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/214.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/214.3"},"next":{"citation":"Epistulae 214.5","label":"Letter 214","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/214.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/214.5"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}