{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 217.10","citation":"Augustine, Epistulae 217.10","ref":"217.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":178,"text":"Haec autem potestas tenebrarum, id est diabolus, qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiae, princeps iste rector tenebrarum, id est diabolus diffidentiae filiorum regens eos ad arbitrium suum, quod nec ipse habet liberum ad benefaciendum sed ad maximam maliuolentiam poena sui sceleris obduratum. unde nemo sanae fidei credit aut dicit hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando uoluntate conuerti. quid ergo operatur haec potestas in filiis diffidentiae nisi opera sua mala et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem, qua sunt inimici fidei, per quam scit eos posse mundari, posse sanari, posse perfectissime liberos, quod eis uehementer inuidet, in aeternitate regnare? itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla uelut opera bona, in quibus laudantur per quasque gentes praecipueque in gente Romana, qui praeclare glorioseque uixerunt. sed quoniam, sicut ueracissima scriptura dicit, omne, quod non est ex fide. peccatum est et sine fide inpossibile est utique placere deo, non hominibus, nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in deum nec ad mediatorem, a quo soluuntur opera eius, credendo ueniatur.","prev":{"citation":"Epistulae 217.9","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.9"},"next":{"citation":"Epistulae 217.11","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.11"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}