{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 217.22","citation":"Augustine, Epistulae 217.22","ref":"217.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":250,"text":"Quo modo dicitur propterea quibusdam non dari. quibusdam morituris paruulis dei gratia dari, quia eorum futuras praeuidet uoluntates. quas habituri essent, si uiuerent. cum secundum ea, quae per corpus gessit, non secundum ea, quae gesturus esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque recipiat siue bonum sine malum, sicut apostolus definiuit? quo modo secundum futuras uoluntates suas homines iudicantur, quas habituri fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne, cum dicat scriptura: Felices mortui, qui in domino moriuntur? quorum sine dubio certa et secura felicitas non est, si et ea, quae non egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis haec uita prolixior, iudicabit deus. nullumque accipit beneficium, qui rapitur, ne malitia mutet intellectum eius. quia et pro ipsa malitia, cui forsitan imminenti subtractus est, poenas luit, nec gaudendum est de his, quos in fide recta et uita bona nouimus esse defunctos. ne secundum aliqua scelera iudicentur, quae fuerant, si uiuerent, fortasse facturi, nec dolendi uel detestandi sunt hi, qui uitam istam in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia forte, si uiuerent, acturi fuerant paenitentiam pieque uicturi et secundum ista sunt iudicandi, totusque ille de mortalitate liber gloriosissimi martyris Cypriani reprobandus et abiciendus est, in quo tota eius intentio est, ut sciamus bonis fidelibus gratulandum esse morientibus, quoniam uitae huius temptationibus auferuntur deinceps in beatissima securitate mansuri. sed quoniam hoc falsum non est et sine dubitatione felices sunt mortui, qui in domino moriuntur, ridendas et execrandus est error, quo putatur, quod homines secundum suas futuras, quae monentium non sunt futurae. iudicandi sunt uoluntates.","prev":{"citation":"Epistulae 217.21","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.21"},"next":{"citation":"Epistulae 217.23","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.23"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}