{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 217.26","citation":"Augustine, Epistulae 217.26","ref":"217.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":135,"text":"Sed inter haec duodecim reperes torte aliquid. quort negandum uel dubitandum putes et unde nos operosius disputare compellas. numquid et orare prohibebis ecclesiam pro infidelibus. ut sint fideles, pro his, qui nolunt credere, ut uelint credere. pro his, qui ab eius lege doctrinaque dissentiunt, ut legi eius doctrinaeque consentiant, ut det illis deus, quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum et aures audientes, quas utique acceperant, de quibus saluator ipse dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat? numquid, ubi audieris sacerdotem dei ad eius altare populum hortantem ad deum orandum uel ipsum clara uoce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam uenire compellat, non respondebis: (Amen)? aut etiam huius fidei sanitati contraria disputabis? numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse clamabis uel susurrabis, ubi pro inimicis fidei Christianae, ut etiam ipsi ad eam conuertantur, orare nos docet?","prev":{"citation":"Epistulae 217.25","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.25"},"next":{"citation":"Epistulae 217.27","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.27"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}