{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 217.3","citation":"Augustine, Epistulae 217.3","ref":"217.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":211,"text":"Quod si de precibus ecclesiae et de martyre Cypriano parum putas esse quod dixi, aude maiora, reprehende apostolum Paulum, quoniam dixit: Oramus ad deum, ne quid faciatis mali. neque enim dicturus es nihil mali eum facere, qui non credit in Christum aut qui fidem deserit Christi. ac per hoc, qui dicit: Ne quid faciatis mali, nec ista uult fieri satisque illi non est praecipere, sed confitetur se deum rogare, ne fiant, sciens hominis uoluntatem ab ipso corrigi ac dirigi, ut ista non faciat. a domino enim gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet. non dixit: 'Et uiam eius discet' aut 'tenebit aut 'ambulabit' aut aliquid huius modi, quod posses dicere a domino quidem dari sed homini iam uolenti. ut scilicet beneficium dei, quo gressus hominis dirigit, ut eius uiam discat, teneat, gradiatur, sua homo uoluntate praecedat et hoc dei donum praecedente sua uoluntate mereatur. sed ideo dixit: A domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet, ut intellegeremus ipsam uoluntatem bonam. qua incipimus uelle credere — quoniam dei uia quid est nisi fides recta? —. illius esse donum, qui gressus nostros propterea dirigit primitus, ut uelimus. non enim ait scriptura: 'A domino gressus hominis diriguntur, quia uiam eius uoluit', sed: Diriguntur, inquit, et uolet. non igitur, quia uoluit, diriguntur, sed. quia diriguntur, uolet.","prev":{"citation":"Epistulae 217.2","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.2"},"next":{"citation":"Epistulae 217.4","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.4"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}