{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 217.30","citation":"Augustine, Epistulae 217.30","ref":"217.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.30.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":153,"text":"Quam ob rem, ut hunc ad te sermonem aliquando concludam, si negas orandum esse, ut, qui nolunt credere, uelint credere, si negas agendas esse deo gratias, quoniam credere uoluerunt. qui nolebant credere, aliter tecum agendum est, ut non sic erres aut, si errare persistis, ne mittas alios in errorem. si autem, quod de te magis credo, sentis atque consentis orare nos deum debere ac solere pro nolentibus credere, ut uelint credere, et pro eis, qui aduersantur et contradicunt legi eius atque doctrinae, ut ei cedant eamque sectentur. si sentis atque consentis debere nos etiam deo agere gratias ac solere pro talibus, quod ad eius fidem doctrinamque conuersi uolentes ex nolentibus fiunt, oportet sine dubitatione fatearis uoluntates hominum dei gratia praeueniri et, ut bonum uelint homines. quod nolebant, deum facere. qui rogatur, ut faciat, et cui nos nouimus agere gratias dignum et iustum esse, cum fecerit. dominus tibi det intellectum in omnibus, domine frater.","prev":{"citation":"Epistulae 217.29","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.29"},"next":{"citation":"Epistulae 218.1","label":"Letter 218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/218.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/218.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}