{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 217.6","citation":"Augustine, Epistulae 217.6","ref":"217.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":229,"text":"Orationem dominicam nosti nec te dubito deo dicere: Pater noster. qui es in caelis, et cetera. lege expositorem eius beatissimum Cyprianum et, quem ad modum exposuerit, quod ibi dicitur: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, diligenter adtende et oboedienter intellege; profecto docebit te orare pro infidelibus inimicis ecclesiae secundum praeceptum domini dicentis: Orate pro inimicis uestris et hoc orare, ut fiat uoluntas dei sicut in eis, qui iam fideles sunt et portant imaginem caelestis hominis et propterea caeli nomine digni sunt, ita et in eis, qui per infidelitatem non nisi imaginem terreni hominis portant et ob hoc terra merito nuncupantur. nempe isti, pro quibus inimicis dominus nos iussit orare et gloriosissimus martyr sic exposuit, quod in oratione dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, ut ipsis etiam poscamus fidem, quam fideles habent, — nempe ergo isti Christianae pietatis inimici legem dei atque doctrinam, qua Christi praedicatur fides, uel omnino audire nolunt uel ad hoc audiunt siue etiam legunt, ut inrideant et detestentur et, quanta possunt contradictione, blasphement. inaniter igitur et perfunctorie potius quam ueraciter pro eis. ut doctrinae, cui aduersantur, credendo consentiant, deo fundimus preces, si ad eius non pertinet gratiam conuertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias hominum uoluntates: inaniter etiam et perfunctorie potius quam ueraciter magnas cum exultatione agimus deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit.","prev":{"citation":"Epistulae 217.5","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.5"},"next":{"citation":"Epistulae 217.7","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}