{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 217.9","citation":"Augustine, Epistulae 217.9","ref":"217.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":129,"text":"Potestas enim tenebrarum quid est nisi potestas diaboli et angelorum eius. qui cum fuissent angeli lucis, in neritatė per liberum arbitrium non stantes sed inde cadentes facti sunt tenebrae? non te ista doceo, sed, quae nosti, ut recorderis, admoneo. huic igitur potestati tenebrarum per illius ruinam, cui primo homini ab ea potestate praeuaricatio persuasa est et in quo omnes cecidimus, subiectum est genus humanum. propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et paruuli, cum regenerantur in Christo. neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos peruenerint ratione utentis aetatis habentes consentientem doctrinae salutari, in qua nutriti sunt, uoluntatem et in ea finientes istam uitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate praedestinati in adoptionem filiorum.","prev":{"citation":"Epistulae 217.8","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.8"},"next":{"citation":"Epistulae 217.10","label":"Letter 217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/217.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/217.10"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}