{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 218.2","citation":"Augustine, Epistulae 218.2","ref":"218.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/218.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/218.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/218.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":203,"text":"-Sapere te oportet. fili, ut perseueres, quia sapuisti. ut eligeres. sit hoc ipsum sapientiae tuae scire. cuius donum hoc est. reuela ad dominum uiam tuam et spera i n eum et ipse faciet et deducet uelut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum uelut meridiem. ipse faciet rectos cursus tuos et itinera tua in pace producet. sicut spreuisti. quod sperabas in saeculo, ne in abundantia diuitiarum gloriareris, quas more filiorum saeculi huius concupiscere coeperas, ita nunc ad tollendum iugum domini et eius sarcinam in uirtute tua non confidas et illud lene erit et haec leuis. pariter quippe inprobantur in psalmo, et qui confidunt in uirtute sua et qui in abundantia diuitiarum suarum gloriantur. ergo diuitiarum gloriam non iam habebas, sed, quam habere cupiebas, prudentissime contempsisti. caue, ne tibi subrepat in tua uirtute confidere: homo es enim et maledictus omnis, qui spem suam ponit in homine. sed plane in deo tuo toto corde confide et ipse erit uirtus tua, in qua pius gratusque confidas, cui dicas humiliter et fideliter: Diligam te, domine, uirtus mea, quia et ipsa caritas dei, quae perfecta foras mittit timorem, non per uires nostras, id est humanas diffunditurin cordibus nostris sed, sicut dicit apostolus, per spiritum sanctum, qui datus est nobis.","prev":{"citation":"Epistulae 218.1","label":"Letter 218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/218.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/218.1"},"next":{"citation":"Epistulae 218.3","label":"Letter 218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/218.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/218.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}