{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 22.2","citation":"Augustine, Epistulae 22.2","ref":"22.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/22.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":140,"text":"Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate uenerabilis, non desperare nos, immo sperare nos uehementer, quod dominus et deus noster per auctoritatem personae, quam geris, quam non carni, sed spiritu tuo inpositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines, quas Africana ecclesia in multis patitur, in paucis gemit ................ conciliorum graui ense et tua grauitate posse sanari. cum enim apostolus tria breuiter genera uitiorum detestanda et uitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia uindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia uidentur hominibus atque ita paulatim fieri potest, ut nec uitia iam putentur. ait enim uas electionis: Non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et zelo; sed induite uos dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.","prev":{"citation":"Epistulae 22.1","label":"Letter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/22.1"},"next":{"citation":"Epistulae 22.3","label":"Letter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/22.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}