{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 22.8","citation":"Augustine, Epistulae 22.8","ref":"22.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/22.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":274,"text":"Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem inanem pompam praecidere et, si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere uolentium. quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo, quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse, quae dicuntur? cuius rei dolor nullo modo animae uiscera dilaniaret, si non amor laudis eius ossa confringeret. praesumo de robore animi tui; itaque ista, quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare, quam sint grauia, quam difficilia. non enim huius hostis uires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur,. difficile est ea non delectari, cum offertur. et tamen tanta mentis in deum debet esse suspensio, ut, si non merito laudemur, corrigamus eos, quos possumus, ne arbitrentur aut in nobis esse, quod non est, aut nostrum esse, quod dei est, aut ea laudent, quae quamuis non desint nobis aut etiam supersint, nequaquam tamen sint laudabilia, uelut sunt bona omnia, quae uel cum pecoribus habemus communia uel cum impiis hominibus. si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis, quibus placet uerum bonum, non tamen nobis, quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia, quae uere meritoque laudantur. haec mihi ipse canto cotidie uel potius ille, cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque siue in diuinis lectionibus inueniuntur siue quae intrinsecus animo suggeruntur. et tamen uehementer cum aduersario dimicans saepe ab eo uulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum.","prev":{"citation":"Epistulae 22.7","label":"Letter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/22.7"},"next":{"citation":"Epistulae 22.9","label":"Letter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/22.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/22.9"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}