{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 220.11","citation":"Augustine, Epistulae 220.11","ref":"220.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.11.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":134,"text":"Quis enim nesciat, quis ita sit stultns, ut non uideat. quod salus huius mortalis corporis et membrorum corruptibilium uirtus et uictoria de hominibus inimicis et honor atque potentia temporalis et cetera ista bona terrena et bonis dentur et malis et bonis auferantur et malis? salus uero animae cum inmortalitate corporis uirtusque iustitiae et uictoria de cupiditatibus inimicis et gloria et honor et pax in aeternum non dantur nisi bonis. ista ergo dilige, ista concupisce, ista modis omnibus quaere. propter haec adquirenda et obtinenda fac elemosynas, funde orationes, exerce ieiunia. quantum sine laesione tui corporis potes. bona uero illa terrena noli diligere, quanta libet tibi abundent. sic eis utere, ut bona multa ex illis nullum autem malum facias propter illa. omnia quippe talia peribunt, sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt.","prev":{"citation":"Epistulae 220.10","label":"Letter 220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.10"},"next":{"citation":"Epistulae 220.12","label":"Letter 220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.12"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}