{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 220.2","citation":"Augustine, Epistulae 220.2","ref":"220.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":154,"text":"Scio non deesse homines, qui te secundum uitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et. sicut possunt, ad praesens sapiunt nescientes, quid contingat sequenti diei. secundum autem deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit, non quia desunt, qui hoc faciant, sed quia difficile est inuenire, quando tecum ista possint loqui. nam et ego semper desideraui et numquam inueni locum uel tempus, ut agerem tecum, quod me agere oportebat cum homine. quem multum diligo in Christo. scis autem, qualem me apud Hipponem uideris, quando ad me uenire dignatus es, quia uix loquebar inbecillitate corporis fatigatus. nunc ergo, fili, audi me saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui periculum cogitans perlatoris et cauens, ne ad eos, ad quos nollem, mea epistula perueniret. unde peto, ut ignoscas, si putas me plus timuisse quam debui; tamen dixi, quod timui.","prev":{"citation":"Epistulae 220.1","label":"Letter 220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.1"},"next":{"citation":"Epistulae 220.3","label":"Letter 220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.3"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}