{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 220.5","citation":"Augustine, Epistulae 220.5","ref":"220.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":191,"text":"Ista, quae omnibus patent, tot et tanta mala, quae a te, posteaquam coniugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, deum times. tu ipse considera, quae nolo dicere, et inuenies, de quantis malis debeas agere paenitentiam, propter quam tibi credo dominum parcere et a periculis omnibus liberare, ut agas eam, sicut agenda est, sed si llud audias, quod scriptum est: Ne tardes conuerti ad dominum neque differas de die in diem. iustam quidem dicis habere te causam, cuius ego iudex non sum, quoniam partes ambas audire non possum; sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere uel disputare non opus est, numquid coram deo potes negare, quod in istam necessitatem non peruenisses, nisi bona huius saeculi dilexisses. quae tamquam seruus dei, quem te ante noueramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata uel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris, ubi, cum amantur uana, perpetrantur mala pauca quidem a te sed multa propter te et, cum timentur, quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea. quae uere noceant in aeternum?","prev":{"citation":"Epistulae 220.4","label":"Letter 220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.4"},"next":{"citation":"Epistulae 220.6","label":"Letter 220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/220.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/220.6"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}