{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 225.6","citation":"Augustine, Epistulae 225.6","ref":"225.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":278,"text":"pro uniuerso autem humano genere mortuum esse dominum nostrum Iesum Christum et neminem prorsus a redemptione sanguinis eius exceptum, etiam si omnem hanc uitam alienissima ab eo mente pertranseat, quia ad omnes homines pertineat diuinae misericordiae sacramentum, quo ideo plurimi non renouentur, quia, quod nec renouari uelle habeant. praenoscantur. itaque, quantum ad deum pertinet, omnibus paratam uitam aeternam, quantum autem ad arbitrii libertatem, ab his eam adprehendi, qui deo sponte crediderint et auxilium gratiae merito credulitatis acceperint. in istam uero talis gratiae praedicationem hi, quorum contradictione offendimur, cum prius meliora sentirent, ideo se uel maxime contulerunt, quia, si profiterentur ab ea omnia bona merita praeueniri et ab ipsa, ut possint esse, donari, necessitate concederent deum secundum propositum et consilium uoluntatis suae occulto iudicio et opere manifesto aliud uas condere in honorem aliud in contumeliam, quia nemo nisi per gratiam iustificetur et nemo nisi in praeuaricatione nascatur. sed refugiunt istud fateri diuinoque adscribere operi sanctorum merita formidant nec adquiescunt praedestinatum electorum numerum nec augeri posse nec minui, ne locum apud infideles ac neglegentes cohortantium incitamenta non habeant ac superflua sit industriae ac laboris indictio, cuius studium cessante electione frustrandum sit; ita demum enim posse unumquemque ad correctionem aut ad profectum uocari. si sciat se sua diligentia bonum esse posse et libertatem suam ob hoc dei auxilio iuuandam, si, quod deus mandat, elegerit. ac sic, cum in his, qui tempus acceperunt liberae uoluntatis, duo sint, quae humanam operentur salutem, dei scilicet gratia et hominis oboedientia, priorem uolunt oboedientiam esse quam gratiam, ut initium salutis ex eo, qui saluatur, non ex eo credendum sit stare, qui saluat, et uoluntas hominis diuinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subiciat uoluntatem.","prev":{"citation":"Epistulae 225.5","label":"Letter 225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.5"},"next":{"citation":"Epistulae 225.7","label":"Letter 225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.7"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}