{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 225.9","citation":"Augustine, Epistulae 225.9","ref":"225.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa011"},"verse":false,"words":189,"text":"Quibus omnibus enodatis et multis insuper, quae altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes uidere, discussis credimus et speramus non solum tennitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam sed etiam ipsos, quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat. defaecatissimum lumen gratiae recepturos. nam unum eorum praecipuae auctoritatis et spiritalium studiorum uirum, sanctum Hilarium, Arelatensem episcopum, sciat beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae et de hoc, quod in querelam trahit, iam pridem apud sanctitatem tuam sensum suum per litteras uelle conferre. sed quia, utrum hoc facturus aut quo fine sit facturus, incertum est et omnium nostrum fatigatio prouidente hoc praesenti saeculo dei gratia in tuae caritatis et scientiae uigore respirat, adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis. necessarium et utile est etiam, quae scripta sunt, scribere, ne leue existimetur, quod non frequenter arguitur. sanum enim putant esse, quod non dolet, nec uulnus superductum cute sentiunt; sed intellegant peruenturum ad sectionem, quod habuerit perseuerantem tumorem. gratia dei et pax domini nostri Iesu Christi coronet te in omni tempore et ambulantem de uirtute in uirtutem glorificet in aeternum, domine papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter honorande, praestantissime patrone.","prev":{"citation":"Epistulae 225.8","label":"Letter 225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/225.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/225.8"},"next":{"citation":"Epistulae 226.1","label":"Letter 226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/226.1"},"credit":{"text":"Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}